[folio 63 recto] #128#


 


metit pro hieme etesaias perfert. quinque milia habuit oppidorum et mundo pars tercia credebatur. liber primus ingres-


sus indiam triumphavit. in ea maximi fluviorum indus et ganges. sed ab sciticis montibus ganges venit. et typa-


nis ibi amnis inmodicus. qui alexandri magni iter inclusit. sicut in eius ripa locatae testantur are latitudo gangis


ubi diffusior xx.ti milia passuum. ubi angustus octo milia. profundus pedibus centum milia. ibi reges gentium-


que diversitas. tam exercitibus quam depantis copiosa. ultra palibotram urbem mons maleus. in co hieme in septen-


triones umbrae. in austros aestate cadunt. senis alternata mensibus. in eo loco per annum xv. diebus tantum septen-


triones apparent. §695§homines fusciores. Nam picmei montibus habitant et qui confines oceano sine regibus de-


gunt pandeam gentem feminae tenent. cui prior regina herculis filia. in eo tractu etiam nisam urbem esse libero


patri sacram monteque merum iovi. unde fabula est eum iovis feminae procreatum. ibi etiam insulas duas auri


argentique metallis ac fetura praedicandas etiam vocabulis approbatur. Nam una crysea. argyrea altera


nuncupatur. §696§Omnes indi comarum fuco decorantur. alii ceruleis. alii crocinis fulgoribus tincti gemmis comuntur


fenerationes neglegunt. elefantesque vehi eximium putant. sed in taprobane insula maiores elefanti quam


indici amphores etiam margaritae sunt. Quae patet in longitudine stadiorum septem milia. in latitudine v.


milia scinditur fluvio interfluente atque indiae praetenta est. in quam septem dierum iter ut romanis navibus approbatum est.


Illic et illud mare absque canalibus profundis senum passuum altitudine deprimitur. ibi septentriones non appa-


rent. virgiliae numquam. lunam ab octava in sextam x.mam tantum supra terras vident. §697§ibi sidus clarissimum cano-


pos. sol ortivus in leva conspicitur. in navigando nullum sidus observant. avium quasae volatus sequuntur. qua-


ternis per annos mensibus navigant. homines ibi corpore grandiores ultra omnium mensuram. rutulis comis. ce-


ruleis
oculis. truci oris soni. Nullo linguae commertio genti alteri sociantur. Cum negotiatoribus aliis in


ripa fluminis merces apponunt. ac vix complacitas mutant. Aetas illis ultra humanam fragilitatem


prolixa. ut mature pereat. qui centenarius moritur. Nulli per diem somnus annona. Eodem semper tenore. aedifi-


cia humilia. parvaque vitem nesciunt. Redundant pomis. §698§herculem colunt. Regem eum qui mitior gra-


viorque ac sine prole fuerit eligunt. Et si in regno prolem susceperit. removent hereditarium formidantes


imperium. Cumque tamen alii xxx.ta cognoscunt. Et si fuerit provocatum lxx. iudices fiunt. rex liberi pa-


tris cultu componitur. et si peccaverit. interdicto omni usu et colloquio iugulatur. Culturas et venatus a-


mant. Verum tygridum aut elefantorum. piscationibus delectant. Praesertimque testudinum. Quarum superficiae


domos familiarum capaces operiunt. §699§Dehinc habitant hictyofagi. quos alexander vesci piscibus


vetuit. nec longe insula solis que dicitur et nympharum cubile rubens. in qua omne animal vi fervoris